[Officium]
Ss. Lanceæ et Clavorum Domini Nostri Jesu Christi

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;

[Rule]
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Psalm5 Vespera=116
Psalm5 Vespera3=115
Gloria
Credo
Prefatio=Quad5

[Ant Vespera]
Unus mílitum * láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sánguis et aqua.
Fodérunt * manus meas et pedes meos; dinumeravérunt ómnia ossa mea.
Tres sunt * qui testimónium dant in terra, spíritus, aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
Quid turbáti estis, * et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum.
Infer dígitum * tuum huc, et vide manus meas et affer manum, tuam, et mitte in latus meum.

[Hymnus Vespera]
v. Quænam lingua tibi, O Láncea, débitas.
Grates pro mérito est apta rependere?
Christi vivificum namque aperis latus,
Unde Ecclésia náscitur.
_
Hæc est Heva viri de látere exiens,
Olli membra gravis dum sopor occupat;
Hanc quippe alter Adam corde scatentibus
Unda, et sánguine procreat,
_
O Clavi! æqua manet vos quoque grátia,
Christi quando sacris artubus insiti,
Deletum Dómini sánguine figitis
Mortis chirógraphum Cruci.
_
Te, Jesu, superi láudibus efferant,
Qui Clavorum áditus, signaque Lanceæ
In Cælo retines, vivus ubi imperas
Cum Patre, atque Paráclito. 
Amen.

[Versum 1]
V. Fodérunt manus meas et pedes meos.
R. Dinumeravérunt omnis ossa mea.

[Ant 1]
Delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci.

[Oratio]
Deus, qui in assúmptæ carnis infirmitáte Clavis affigi, et Láncea vulnerári pro mundi salúte voluísti: concéde propítius; ut qui eorúmdem Clavorum et Lanceæ solémnia veneramur in terris, de glorióso victóriæ tuæ triumpho gratulemur in cœlis: 
$Qui vivis

[Invit]
Christum láncea et clavis vulnerátum, * Veníte adorémus.

[Hymnus Matutinum]
v. Salvete clavi et láncea,
Squalóre nuper óbsita,
Quæ mersa Christi córpori
Almo rubétis sánguine.
_
Vos ad scelus Judáica
Elégerat perfída;
Sed in minístra grátiæ
Vos vertit e cœlo Deus.
_
Nam quot sacrátis ártubus
Sculpsístis olim vúlnera,
E tot reclúsis fóntibus
Dona éffluunt cœléstia.
_
Clavis foráto et láncea,
Jesu, tibi sit glória,
Cum Patre, et almo Spíritu,
Nunc, et per omne sǽculum.
Amen.

[Ant Matutinum]
Ad Jesum autem cum veníssent, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit.;;1
Exívit sanguis et aqua; et qui vidit, testimónium perhíbuit, et verum est testimónium ejus.;;2
Ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.;;3
Aspicient ad me, quem confixérunt; et plangent eum planctu quasi super unigenitum.;;4
Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?;;5
His plagatus sum in domo eórum qui diligebant me.;;8
Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea.;;95
Nisi videro in mánibus ejus fixúram clavorum, et mittam dígitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam;;96
Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meus.;;97

[Nocturn 1 Versum]
V. Quem tu percussísti, persecúti sunt.
R. Er super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.

[Nocturn 2 Versum]
V. Ipse vulnerátus est propter iniquitátes nostras.
R. Attrítus est propter scélera nostra.

[Nocturn 3 Versum]
V. Disciplína pacis nostræ super eum.
R. Et livóre ejus sanáti sumus.

[Lectio1]
De Zacharía Prophéta
!Zach 12:10-14
10 Hæc dicit Dóminus: Et effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me quem confixérunt, et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti.
11 In die illa, magnus erit planctus in Jerúsalem, sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddon.
12 Et planget terra: famíliæ et famíliæ seórsum: famíliæ domus David seórsum, et mulíeres eórum seórsum:
13 famíliæ domus Nathan seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ domus Levi seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ Sémei seórsum, et mulíeres eórum seórsum:
14 omnes famíliæ réliquæ, famíliæ et famíliæ seórsum, et mulíeres eórum seórsum.

[Responsory1]
R. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura:
* Sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit.
V. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.
R. Sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit.

[Lectio2]
!Zach 13:1-5
1 In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem, in ablutiónem peccatóris et menstruátæ.
2 Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum: dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra: et pseudoprophétas, et spíritum immúndum áuferam de terra.
3 Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini: et confígent eum pater eius et mater eius, genitóres eius, cum prophetáverit.
4 Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua cum prophetáverit: nec operiéntur pállio saccíno, ut mentiántur:
5 sed dicet: Non sum prophéta: homo agrícola ego sum, quóniam Adam exémplum meum ab adolescéntia mea.

[Responsory2]
R. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit,
* Et contínuo exívit sanguis et aqua.
V. In die illa erit fons patens dómui David, et habitántibus Jerúsalem.
R. Et continuo exivit sanguis et aqua.

[Lectio3]
!Zach 13:6-9
6 Et dicétur ei: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum qui diligébant me.
7 Frámea suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum: pércute pastórem, et dispergéntur oves: et convértam manum meam ad párvulos.
8 Et erunt in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur, et defícient: et tértia pars relinquétur in ea.
9 Et ducam tértiam partem per ignem, et uram eos sicut úritur argéntum, et probábo eos sicut probátur aurum. Ipse vocábit nomen meum, et ego exáudiam eum. Dicam: Pópulus meus es: et ipse dicet: Dóminus Deus meus.

[Responsory3]
R. In die illa erit fons patens dómui David, et habitántibus Jerúsalem:
* In ablutiónem peccatóris et menstruátæ.
V. Hic est qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus.
R. In ablutiónem peccatóris et menstruátæ.
&Gloria
R. In ablutiónem peccatóris et menstruátæ.

[Lectio4]
Sermo Innocéntii Papæ sexti.
!In Decreto de Festo Lanceæ et Clavorum Domini.
In Redemptóris nostri Domini Jesu Christi sacratíssima passióne sic nos gloriári opórtet, ut ipsíus passiónis cuncta mystéria dinumerántes et mérita, síngulis etiam ejus salutáribus instruméntis gloriémur. Inter quæ illud celébriter memorándum est, quod ipse Salvátor, emísso in cruce jam spíritu, sustínuit perforári láncea latus suum, ut inde sánguinis et aquae profluéntibus undis, formarétur única, et immaculáta, ac virgo sancta mater Ecclésia, sponsa sua. O beatíssima ipsíus sacri láteris apertúra, unde nobis tot et tanta divínae pietátis dona fluxérunt! O felix láncea, quæ tot bona nobis effícere, et ad tanti triúmphi glóriam méruit superáddi!

[Responsory4]
R. Hic est qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus:
* Non in aqua solum, sed in aqua et sánguine.
V. Tres sunt qui testimónium dant in terra, spíritus, aqua et sanguis: et hi tres unum sunt.
R. Non in aqua solum, sed in aqua et sánguine.

[Lectio5]
Hæc latus ipsum aperiéndo, sacratissimas jánuas nobis regni cœlestis apéruit. Hæc vulnerando jam mórtuum, vúlnera nostra sanávit, vitámque nobis réddidit et salútem. Hæc innoxium transfigendo, illíus sánguine culpas nostras abstersit: et demum ejúsdem sacratissimis undis irrigata, cæcitatis nostræ ténebras sústulit, et nos ipsíus divínæ pietátis fluviis
mundavit. Illi étiam dulces clavi, quibus ipse Salvátor eídem cruci fuit affixus, quique non solum immaculáto respergi sánguine, et molem ferre tanti ponderis meruérunt, sed et nos étiam per ipsórum salutiferas plagas dulcedinem tantam
ipsíus divínæ caritátis accépimus, ut manus nostræ a peccáti solutæ nexibus, pedesque nostri a mortis laqueis fúerint liberáti, sunt devotissime recolendi.

[Responsory5]
R. Quóniam circumdedérunt me canes multi, concílium malignántium obsédit me.
* Fodérunt manus meas et pedes meos.
V. Dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?
R. Fodérunt manus meas et pedes meos.

[Lectio6]
Quid enim vúlnere et plagis hujúsmodi sánctius? Quid eis salúbrius, ex quibus salus nostra procéssit, et in quibus assídue se possunt curare ánimæ devotorum? Licet ígitur láncea et clavi prædicti, aliáque ipsíus passiónis salutaria instrumenta sint a cunctis fidélibus Christi ubilibet veneránda, et de ipsa étiam passióne in eádem Ecclésia solémnia annis síngulis Offícia celebrentur et fiant; dignum tamen et conveniens reputamus, si de ipsíus passiónis specialibus instrumentis, et præsértim in pártibus, in quibus instrumenta ipsa dicúntur habéri, solémne ac speciale festum celebrétur et fiat, nosque illos fidéles Christi, qui áliqua ex instrumentis ipsíus habére se gaudent, in eórum devotióne divínis Offíciis atque munéribus specialiter foveamus.

[Responsory6]
R. Dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet:
* His plagatus sum in domo eórum qui diligebant me.
V. Nisi videro in mánibus ejus fixuram clavorum, non credam. 
R. His plagatus sum in domo eórum qui diligebant me.
&Gloria
R. His plagatus sum in domo eórum qui diligebant me.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.
!Joann 19:28-35
In illo témpore: Sciens Jesus, quia ómnia consummáta sunt, ut consummaretur Scriptúra, dixit: Sitio. Et réliqua.
_
@Tempora/Pent03-5::5-7

[Responsory7]
R. Facta sunt hæc, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: 
* Vidébunt in quem transfixérunt.
V. Effundam super domum David, et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum.
R. Vidébunt in quem transfixérunt.

[Lectio8 in finis]
Facta sunt enim hæc, inquit, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.

[Lectio8]
@Tempora/Pent03-5::s/Et.*//s
@:Lectio8 in finis

[Responsory8]
R. Effúndam super domum David, et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum:
* Et aspicient ad me, quem confixerunt.
V. Et plangent eum planctu quasi super unigénitum.
R. Et aspicient ad me, quem confixerunt.
&Gloria
R. Et aspicient ad me, quem confixerunt.

[Ant Laudes]
@:Ant Vespera

[Capitulum Laudes]
!1 Joan 5:b
v. Caríssimi: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Jesus est Fílius Dei? Hic est qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sánguine.
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
v. Tinctam ergo Christi sánguine
Convertite in me cuspidem,
Ferite cor, pedes, manus
Pœnam a nocente súmite.
_
At quæso culpis débitas
Quas jure plagas figitis,
Cruóre divíno illitæ
Fiant medele spíritus.
_
Sit gressus ad malum impotens,
Manus nocére desinant,
Omnísque corde e saucio
Profanus ardor éxeat.
_
Clavis foráto et láncea,
Jesu, tibi sit glória,
Cum Patre, et almo Spíritu,
Nunc, et per omne sǽculum.
Amen.

[Versum 2]
@:Versum 1

[Ant 2]
Inglórius erit inter viros aspéctus ejus, et forma ejus inter fílios hóminum. Iste aspérget gentes multas.

[Versum Prima]
Qui vulnerátus es pro nobis.

[Lectio Prima]
!1 Petr 2:d
v. Qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut peccátis mórtui justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis.

[Responsory Breve Tertia]
R.br. Fodérunt manus meas * Et pedes meos.
R. Fodérunt manus meas * Et pedes meos.
V. Dinumeravérunt omnis ossa mea.
R. Et pedes meos.
&Gloria
R. Fodérunt manus meas * Et pedes meos.

[Versum Tertia]
@:Nocturn 1 Versum

[Capitulum Sexta]
!1 Petr 2
v. Fratres: Christus passus est pro nobis, bobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus.
$Deo gratias

[Responsory Breve Sexta]
R.br. Quem tu percussísti, * Persecúti sunt.
R. Quem tu percussísti, * Persecúti sunt.
V. Er super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
R. Persecúti sunt.
&Gloria
R. Quem tu percussísti, * Persecúti sunt.

[Versum Sexta]
@:Nocturn 2 Versum

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias

[Responsory Breve Nona]
R.br. Ipse vulnerátus est * Propter iniquitátes nostras.
R. Ipse vulnerátus est * Propter iniquitátes nostras.
V. Attrítus est propter scélera nostra.
R. Propter iniquitátes nostras.
&Gloria
R. Ipse vulnerátus est * Propter iniquitátes nostras.

[Versum Nona]
@:Nocturn 3 Versum

[Versum 3]
@:Versum 1

[Ant 3]
Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostro ipse portávit: et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum.

[Introitus]
!Ps 21:17-18
v. Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea: et sicut aqua effúsus sum. (Allelúja, allelúja.)
!Ps. ibid., 15
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei.
&Gloria
v. Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea: et sicut aqua effúsus sum. (Allelúja, allelúja.)

[Lectio]
@Commune/Votiva/V6

[Graduale]
@Commune/Votiva/V6

[GradualeP]
@Commune/Votiva/V6

[Tractus]
@Commune/Votiva/V6

[Evangelium]
@Commune/Votiva/V6

[Offertorium]
@Commune/Votiva/V6

[Secreta]
Sanctíficet nos, quǽsumus, Dómine, hoc sanctum et immaculátum sacrifícium vespertínum: quod unigénitus Fílius tuus in Cruce óbtulit pro salúte mundi:
$Qui tecum

[Communio]
Vidébunt in quem transfixérunt, cum moveréntur fundaménta terræ. (Allelúja.)

[Postcommunio]
Dómine Jesu Christe, qui temetípsum in Cruce holocáustum immaculátum et spontáneum Deo Patri obtulísti: quǽsumus; ut ejúsdem sacrifícii oblátio veneránda indulgéntiam nobis obtíneat et glóriam sempitérnam:
$Qui vivis
